SEARCH THIS BLOG

Looking for a particular song? Search this blog here:

Loading...

07 December 2009

Veni, Veni Emmanuel







See also the English Version: O Come, O Come Emmanuel

Veni, veni, Emmanuel
captivum solve Israel,
qui gemit in exsilio,
privatus Dei Filio.

Refrain:
Gaude, gaude, Emmanuel
Nascetur pro te, Israel.
Veni, O Sapientia,
quae hic disponis omnia,
veni, viam prudentiae
ut doceas et gloriae. (Refrain)

Veni, veni, Adonai,
qui populo in Sinai
legem dedisti vertice
in maiestate gloriae. (Refrain)

Veni, O Iesse virgula,
ex hostis tuos ungula,
de spectu tuos tartari
educ et antro barathri. (Refrain)

Veni, Clavis Davidica,
regna reclude caelica,
fac iter tutum superum,
et claude vias inferum. (Refrain)

Veni, veni O Oriens,
solare nos adveniens,
noctis depelle nebulas,
dirasque mortis tenebras. (Refrain)

Veni, veni, Rex Gentium,
veni, Redemptor omnium,
ut salvas tuos famulos
peccati sibi conscios. (Refrain)

See also the English Version: O Come, O Come Emmanuel

Words: circa 9th century
Music: Plainchant, Mode I

No comments:

Post a Comment