SEARCH THIS BLOG

Looking for a particular song? Search this blog here:

Loading...

26 December 2010

Corde Natus Ex Parentis







See also the English Translation: Of The Father's Love Begotten

Corde natus ex parentis
Ante mundi exordium
A et O cognominatus,
ipse fons et clausula
Omnium quae sunt, fuerunt,
quaeque post futura sunt.
Saeculorum saeculis.

Ipse iussit et creata,
dixit ipse et facta sunt,
Terra, caelum, fossa ponti,
trina rerum machina,
Quaeque in his vigent sub alto
solis et lunae globo.
Saeculorum saeculis.

Corporis formam caduci,
membra morti obnoxia
Induit, ne gens periret
primoplasti ex germine,
Merserat quem lex profundo
noxialis tartaro.
Saeculorum saeculis.

O beatus ortus ille,
virgo cum puerpera
Edidit nostram salutem,
feta Sancto Spiritu,
Et puer redemptor orbis
os sacratum protulit.
Saeculorum saeculis.

Psallat altitudo caeli,
psallite omnes angeli,
Quidquid est virtutis usquam
psallat in laudem Dei,
Nulla linguarum silescat,
vox et omnis consonet.
Saeculorum saeculis.

Ecce, quem vates vetustis
concinebant saeculis,
Quem prophetarum fideles
paginae spoponderant,
Emicat promissus olim;
cuncta conlaudent eum.
Saeculorum saeculis.

Macte iudex mortuorum,
macte rex viventium,
Dexter in Parentis arce
qui cluis virtutibus,
Omnium venturus inde
iustus ultor criminum.
Saeculorum saeculis.

Te senes et te iuventus,
parvulorum te chorus,
Turba matrum, virginumque,
simplices puellulae,
Voce concordes pudicis
perstrepant concentibus.
Saeculorum saeculis.

Tibi, Christe, sit cum Patre
hagioque Pneumate
Hymnus, decus, laus perennis,
gratiarum actio,
Honor, virtus, victoria,
regnum aeternaliter.
Saeculorum saeculis.

See also the English Translation: Of The Father's Love Begotten

Historical Information

Text: Marcus Aurelius Clemens Prudentius (348-413)
Tune: Plainchant, Mode V, 87.87.87.7

No comments:

Post a Comment