SEARCH THIS BLOG

Looking for a particular song? Search this blog here:

Loading...

24 April 2011

Surrexit Christus Hodie, Alleluia!





Surrexit Christus hodie, Alleluia!
Humano pro solamine, Alleluia!
Mortem qui passus pridie, Alleluia!
Miserrimo pro homine, Alleluia!

Mulieres ad tumulum, Alleluia!
Dona ferunt aromatum, Alleluia!
Album cernentes angelum, Alleluia!
Anuntiantes gaudium, Alleluia!

Mulieres o tremulae, Alleluia!
In Galilaeam pergite, Alleluia!
Discipulis hoc dicite, Alleluia!
Quod surrexit rex gloriae, Alleluia!

Ubique praecedet suos, Alleluia!
Quos dilexit, discipulos, Alleluia!
Sit benedictus hodie, Alleluia!
Qui nos redemit sanguine, Alleluia!

Ergo cum dulci melodo, Alleluia!
Benedicamus Domino, Alleluia!
Laudetur sancta trinitas, Alleluia!
Deo dicamus gratias, Alleluia!

No comments:

Post a Comment