SEARCH THIS BLOG
Looking for a particular song? Search this blog here:31 October 2011
O quanta, qualia sunt illa sabbata
O quanta, qualia sunt illa sabbata
Quae semper celebrat superna curia.
Quae fessis requies, quae merces fortibus,
Cum erit omnia Deus in omnibus.
Vere Ierusalem est illa civitas,
Cuius pax iugis est, summa iucunditas,
Ubi non praevenit rem desiderium,
Nec desiderio minus est praemium.
Quis rex, quae curia, quale palatium,
Quae pax, quae requies, quod illud gaudium,
Huius participes exponant gloriam,
Si quantum sentiunt, possint exprimere.
Nostrum est interim mentem erigere
Et totis patriam votis appetere,
Et ad Ierusalem a Babylonia
Post longa regredi tandem exilia.
Illic molestiis finitis omnibus
Securi cantica Sion cantibimus,
Et iuges gratias de donis gratiae
Beata referet plebs tibi, Domine.
Illic ex sabbato succedet sabbatum,
Perpes laetitia sabbatizantium,
Nec ineffabiles cessabunt iubili,
Quos decantabimus et nos et angeli.
Perenni Domino perpes sit gloria,
Ex quo sunt, per quem sunt, in quo sunt omnia;
Ex quo sunt, Pater est; per quem sunt, Filius;
In quo sunt, Patris et Filii Spiritus.
Text: Peter Abelard (1079-1142)
Labels:
God,
Last Things,
Latin,
plainchant,
Praise,
Saints
Subscribe to:
Post Comments (Atom)
No comments:
Post a Comment