SEARCH THIS BLOG

Looking for a particular song? Search this blog here:

28 July 2011

Magnificat Primi Toni (Tomás Luis de Victoria)





Magnificat: anima mea Dominum.
Et exultavit spiritus meus: in Deo salutari meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae:
ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est:
et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius, a progenie et progenies:
timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo:
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede:
et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis:
et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel puerum suum:
recordatus misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros:
Abraham, et semini eius in saecula

Composer: Tomás Luis de Victoria (1548-1611)

No comments:

Post a Comment