SEARCH THIS BLOG

Looking for a particular song? Search this blog here:

Loading...

26 March 2010

Gloria, Laus, Et Honor





Refrain:
Gloria, laus et honor
tibi sit, Rex Christe, Redemptor:
Cui puerile decus prompsit
Hosanna pium.
Israel es tu Rex, Davidis et
inclyta proles:
Nomine qui in Domini,
Rex benedicte, venis. (Refrain)

Coetus in excelsis te laudat
caelicus omnis,
Et mortalis homo, et cuncta
creata simul. (Refrain)

Plebs Hebraea tibi cum palmis
obvia venit:
Cum prece, voto, hymnis,
adsumus ecce tibi. (Refrain)

Hi tibi passuro solvebant
munia laudis:
Nos tibi regnanti pangimus
ecce melos. (Refrain)

Hi placuere tibi, placeat
devotio nostra:
Rex bone, Rex clemens, cui
bona cuncta placent. (Refrain)

Historical Background Information (Wikipedia)

Words: Theodulph of Orléans (810)

See my other blog postings in the plainchant series.

No comments:

Post a Comment