SEARCH THIS BLOG

Looking for a particular song? Search this blog here:

05 April 2010

Salve Festa Dies



Refrain:
Salve festa dies toto venerabilis aevo
Qua Deus infernum vicit et astra tenet
Ecce renascentis testatur gratia mundi
Omnia cum Domino dona redisse suo (Refrain)

Namque triumphanti post tristia tartara Christo
Undique fronde nemus gramina flore favent (Refrain)

Qui crucifixus erat Deus, ecce per omnia regnat
Dantque Creatori cuncta creata precem (Refrain)

Christe, salus rerum, bone Conditor atque Redemptor
Unica progenies ex Deitate Patris (Refrain)

Qui genus humanum cernens mersisse profundo
Ut hominem eriperes es quoque factus homo (Refrain)

Funeris exsequias pateris vitae auctor et orbis
Intras mortis iter dando salutis opem (Refrain)

Composer: Venantius Fortunatus (c. 530-c. 600/609)

See my other blog postings in the plainchant series.

No comments:

Post a Comment